Lucretius; Bailey, ed. (1922). De Rerum Natura.

Run Info

Accuracy

Editing Progress

DE RERVM NATVRA I

concilio possent arceri tempore iniquo.

nec porro augendis rebus spatio foret usus seminis ad coitum, si e nilo crescere possent. nam fierent iuvenes subito ex infantibu' parvis e terraque exorta repente arbusta salirent. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando paulatim crescunt, ut par est, semine certo crescentesque genus servant; ut noscere possis quidque sua de materia grandescere alique. huc accedit uti sine certis imbribus anni laetificos nequeat fetus summittere tellus

nec porro secreta cibo natura animantum propagare genus possit vitamque tueri;

ut potius multis communia corpora rebus multa putes esse, ut verbis elementa videmus, quam sine principiis ullam rem exsistere posse. denique cur homines tantos natura parare

non potuit, pedibus qui pontum per vada possent transire et magnos manibus divellere montis multaque vivendo vitalia vincere saecla,

si non, materies quia rebus reddita certast gignundis e qua constat quid possit oriri?

nil igitur fieri de nilo posse fatendumst, semine quando opus est rebus quo quaeque creatae aeris in teneras possint proferrier auras. postremo quoniam incultis praestare videmus culta loca et manibus meliores reddere fetus, esse videlicet in terris primordia rerum

quae nos fecundas vertentes vomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore

190 crescentesque (sc. res cf. 56, 57) OQ: crescere resque Lach- mann: crescunt atque Nencini: lacunam ante hunc versum indicavit Munro in ed. min., postea inter verba est et semine (189) 191 quicque

Q: quaeque O 207 possint Pontanus: possent OQ