Arnim, Hans Friedrich August von, 1859-1931 (1964). Stoicorum veterum fragmenta Vol. 1.

Run Info

Accuracy

Editing Progress

Praefatio. Chrysippi Stoici fragmenta colligendi auctor mihi exstitit Usener, vir summe venerandus, anno 1886; idemque qua via ac ratione ar- duum opus aggredi oporteret, docuit. Deinde casu accidit, ut ab Or- dine Philosophorum Gottingensi praemium promitteretur, siquis Zeno- nis, Cleanthis, Chrysippi Stoicorum principum et discipulorum reliquias ad res ethicas, politicas, divinas spectantes collegisset. Ego vero, cum Zenonis et Cleanthis reliquias a Wellnanno et Wachsmuthio ita vi- derem collectas, ut non multa iis adici possent, in Chrysippum, quem neglectum iacere videbam, omnem laborem conferre perrexi, ut non solum ethica, politica, theologica, sed omnia eius fragmenta complec- terer. Postea demum, cum haec Chrysippeorum collectio ad finem aliquo modo perducta et ab Ordine Philosophorum Gottingensi praemio ornata esset, ita opus amplificavi, ut non solum Zenonem et Cleanthen, sed etiam minores Stoicos, qui ante Panaetium fuerunt, comprehen- derem. Atque in hac re summam quidem operam dedi, ne quid me fugeret, sed non potui omnes auctores, quos Chrysippi causa perle- geram, iterum pertractare. Itaque quae altero et tertio volumine pro- ponuntur Chrysippi et discipulorum fragmenta, a me accurata aucto- rum lectione collecta sunt; Zenonis autem et Cleanthis fragmentorum collectio, quae primo volumine continetur, ex Wellmanni, Vachs- muthii, Pearsoni (the fragmenta of Zeno and Cleanthes London 1891) libris ita repetita est, ut eam ad mei operis rationem universam ac- commodarem et quatenus possem, supplerem et corrigerem. Quod hic profiteri aequum duxi, ut viris illis doctis debitam gratiam re- ferrem. Itaque Chrysippeae quidem philosophiae accuratam atque plenam imaginem, quatenus potui, hoc opere adumbravi, Zenoni autem et Cle- anthi ea tantum adscripsi, quae in fontibus ipsis nominatim ad eos referuntur. Ita enim res se habet: eam Stoicae doctrinae formam, quae imperatorum Romanorum aetate fuit, uberrimis testimoniis illustrare possumus eademque ex Chrysippi auctoritate tota pendet,