Arnim, Hans Friedrich August von, 1859-1931 (1964). Stoicorum veterum fragmenta Vol. 1.

Run Info

Accuracy

Editing Progress

XX PRAEFATDO liber de legibus, qui cum ex Antiocho, Stoicorum in plurimis vin- dice, maximam partem exscriptus sit (vide manifesta Antiochi vestigia §§ 37. 38 impressa maximeque haec verba § 38 "his omnibus haec quae dixi probantur" ad totam quae praecessit disputationem relata) cum Stoicorum de lege et iure placitis accuratissime si rem ipsam spectes conspirat. Inesse tamen in singulis maximeque in verbis quae a Stoicis aliena sint, probabile est. Iam quonam Stoico auctore An- tiochus usus sit, nemo tam audax erit, qui ipso Antiochi libro desti- tutus extricare conetur. Nam quod res cum Chrysippi de eisdem pla- citis fragmentis conspirant, nihil fere probat. Potuit sane Antiochus, ut saepe fecit, ipso Chrysippo uti, potuit eorum qui post illum fue- runt librum aliquem arcessere. Sed utut haec res se habet, recte me fecisse arbitror quod in Chrysippeorum collectionem pleruque huius libri argumenta receperim. Nam quae paucis fortasse additamentis aucta, in paucis etiam deflexa, maximam partem Chrysippi esse cer- tissimum sit, ea non par erat apud me desiderari. De fontibus Tusculanarum disputationum libri tertii et quarti in varias opiniones viri docti discesserunt. De Chrysippo cogitatum est, de Posi- donio, de Antiocho, de Philone. Neque huius loci est, meam de tota quaestione sententiam aperire. Sunt tamen in hac quaestione, quae cum nostro opere tam arte cohaereant, ut fieri non possit, quin rem paucis perstringamus. Ac primum quidem videamus de libro tertio. Uhi Hirxelius magnam dedit operam, ut Posidonium a Cicerone non adhibitum esse demonstraret. Cuius rei mihi quidem certa vestigia exstare videntur. Hirxelius vero totum librum, ut ceteros quoque, uni Philoni tribuit. Quod quomodo vir ille doctus persuadere sibi potuerit, non posset intelligi, nisi omnino in ea esset sententia, sin- gulos totos libros ex singulis fere auctoribus esse derivatos. Nam si ex uno auctore totus liber descriptus esset, quomodo explicaretur, quod tres quaestiones inter se diversae a Cicerone per hunc librum ita permiscentur, ut quam quoque capite tractet, ipse interdum nescire videatur? Primam dico, num in sapientem cadat aegritudo, alteram de natura et causis perturbationum, tertiam de optima consolandi ratione. Ac primum quidem ita quaestio instituitur, ut de sapiente ab aegritudine remoto actum iri iure tuo exspectes. Hoc enim § 12 ad disputandum proponitur, idemque §§ 14-21 Stoicis eisque, ut ego quidem puto, Chrysippeis conclusiunculis disceptatur. Dein § 22 initio dicit: "Haec sic dicuntur a Stoicis concludunturque contortius. Sed latius aliquanto dicenda sunt et difiusius." Promitit igitur se de eadem quaestione i. e. de sapiente ab aegritudine remoto latius disputaturum esse. Sed nequaquam sequentia ad hoc promissum ac-