Bonnet, Max (1903). Acta Philippi et Acta Thomae accedunt Acta Barnabae Vol. 1.

Run Info

Accuracy

Editing Progress

PRAEFATIO XIII denique res quaedam fortasse ex actis conseruatae ab H, a V praetermissae; nam ut seruus ille manu debili 93, 40 a scriptore commentarii fictus esse putetur nulla causa est neque 94, 20 decem illos daemoniacos e decem seruis 32, 8 expressos esse certum aut saltem veri ualde simile est. nam 98, 24 ss. (cf. 15, 14) inscite interpolata sunt, Archelai autem nomen 93, 5 po- tuit ex 9, 6 capi. sed poteram, ne ab instituto meo de quo dixi uol. I p. VIII deflecterem. paucis illis aut uerbis aut rebus excerptis et in imis paginis adpositis reliqua neglegere; quod fecissem nisi uidissem praestabilius esse ut legentes quae esset testis huius auctoritas ipsi iudicare ac fortasse paulo plura ex eo aut confirmanda aut emendanda inuenire possent. nolui tamen aut primorem partem totam ex euangeliis et actibus apostolorum aut ultimam ex actis nostris et Symeone Meta- phrasta (cf. Migne Patrol. gr. CXV p. 193), a quo etiam 94; 14-17 mutuatus est (cf. Anal. Boll. VIII, 1889, p. 309, 16), consarcinatam ex obliuione plus quam merita protrahere neque uero discerpere tam male consutum librum et ad suam quaeque seriem redigere religio fuit, sed propter multa nimis contracta aut omnino deformata id fieri non potuit Praeter eos codices quos in recensendo adhibui hos aut ipse aut per alios inspexi aut saltem superesse cognoui, qui omnes actum XV et qui sequuntur continere uidentur: Ro- manos Vaticanos gr. 803 s. XIII; 807 s. IX aut X; 808 aσ. X aut XI; 1190 s. XV; 1631 s. XII; 1669 s. X; 181O s. XIII; 1989 s. XI aut XII; Chisianum R VI 39 a. XII; Athoos Cutlu- musianum 38 s. XI et Esphigmenianum 44 s. XIII; Mitylenenses 15 s. XV et 82 s. XVI; Hierosolymitanum 66 s. XV; Bodleianum CIarkianum 43 s. XI; Londinensem s. XI. De hoc cf. Tischen- dorf (Apocal. apocr. p. 142); de Athois et Mitylenensibus Lip- sius (Erg. p. 64); de Hierosolymitano Papadopulus Κerameus (Ἱεροσ. βιβλ., Petropoli 1891). Bodleianum mutilum esse catalogo cognoui Ex Vaticano 808 cum quaedam ipse olim adnotassem plura intercedente A. Mau per H. Graeuen accepi. quibus intellexi eum generis Γ et quidem proxime cum IV coniunctum esse, mox ex Δ quibusdam locis, uelut 51, 23 τυραννογράφε, 52, I4 ἀχρήστου, 52, 16 πολλαὶ νύμφαι, interpolatum, praete- rea autem pleraque ita ex arbitrio mutata ut sane in uerbis aut aut Δ constituendis adhiberi non posset. hoc tamen memo- ratu dignum est quod ex eiusmodi libro quaedam hausta ui-